

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 65: Versus 18
Quia ecce.Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis.Exsultationem.Universae terrae, ut quae vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus laetitia sit.Gaudium.Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta aetate resurgent. Et hoc est:Non erit,etc.